monumenta.ch > Hieronymus > sectio 58 > 27 > sectio 47 > 5 > 19 > CAPUT XXIV. > 8 > sectio 166 > sectio 76 > sectio 34 > sectio 90 > 8 > 14 > 6 > csg75.754 > 14 > CAPUT XXXVII. De cogitationibus. > sectio 38 > sectio 2 > sectio 90 > sectio 49 > 8 > sectio 95 > 1 > sectio 49 > 17 > 7 > 8 > CAPUT III. > sectio 2 > sectio 46 > sectio 53 > sectio 12 > sectio 5 > sectio 113 > 8 > sectio 168 > CAPUT XVIII. > 91 > sectio 48 > sectio 92 > 31 > sectio 22 > sectio 20 > CAPUT X. > CAPUT XLI. > cpl894.171 > medPlut.27sin.5.181 > 8 > 37 > bnf7296.16 > 7 > 13 > 8 > sectio 66 > sectio 109 > sectio 1 > sectio 20 > CAPUT XLIV. > sectio 9 > sectio 35 > sectio 3 > sectio 56 > sectio 101 > 3 > 12 > CAPUT II.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUARTUS., , PRIMUM. <<<     >>> III.

CAPUT II.

1 Vespasianus autem ubi moestum exercitum animadvertit, plurimorum amissione, et maxime deserti ducis pudore, quod eum solum intra urbem hostium reliquissent, cum summa eos gratia consolabatur, dicens: Si mei sors periculi verecundiae vobis est, nec ego sic ad bellum processeram, ut declinarem pericula, sed superarem: sin vero, quia et de nostris plerique interfecti, nequaquam mirandum: quando enim victoria ulla sine sanguine est? Habent praelia suos eventus.
2 Etsi spectata virtus praeeminere soleat in bello, solet tamen aliquid licere casibus.
3 Sed prudentis est in adversis lapsum corrigere, in prosperis moderationem tenere.
4 Contra autem rudis cuiusdam atque ineruditi ingenii, secundos semper successus praesumere, quasi non adversum viros certamen sit: infirmi autem, lapsu aliquo summae rei diffidere, cum exiguis momentis subito inclinentur omnia quae in bello geruntur.
5 Itaque ille praestantissimus, qui inter adversa sobriis colluctatur casibus, et supplantat superiorem, seque reparare, et corrigere proprias quaerit prolapsiones.
6 At vero incuriosior suis saepe motibus cadit, et dum irruit incautus, impetu suo fusus procumbit.
7 Quod si hoc saepe accidit, ubi nuda virtus; quanto magis in bello, ubi diversi generis conserta decernunt agmina, nec unum consilium, nec consors sententia est? Locus adversus, difficiles asperitates, iniqua in angusto decernendi conditio plurimis adversum paucos: cum et ipsa multitudo sibi oneri sit, et pauci in pluribus minus frustrentur.
8 Sed haec ad momentum saepe obrepunt, quae non ex virtute veniunt, sed casu accidunt.
9 Unde nihil est angere quod vos debeat, commilitones: quia non per infirmitatem aliquam manus vestrae, neque per fortitudinem Iudaeorum versae res, sed difficultas locorum nobis ad victoriam impedimento fuit, illis ad differendum morae.
10 Neque quidquam est, quod argui possit, nisi inconsultus impetus atque increditus.
11 Etenim dum ad superiora urbis illos secuti fuistis, atque irruistis in domos eorum, ipsi vos periculis implicavistis.
12 Quorum successistis hospitia, suscepistis pericula.
13 Tenebatis urbem, quis vos coegit introrsus pergere? Descendere ad vos hostis debuit, non vos intemperantes ad victoriam, immemores vitae ac salutis contendere.
14 Reparate ergo animos, et de virtutibus vestris non solum ad consolationem, sed etiam, quod est amplius, vindictam praesumite: me certe habebitis praevium pugnae.
15 Estote parati armis, animis: pericula vos fortiores fecerint, non timidiores: facile est iniuriam solvere, si virtus se recognoscat.